- AMMON
- I.AMMONAegyptius, monasticum vitae genus excoluit; et cum suorum impulsione uxorem duxisset, cum illa numquam rem habuit, sed perpetuam cum illa virginitatem servavit. Sozom. l. 1. c. 14.II.AMMONLatin. populus eius, XVII. Iudaeorum Rex regnavit ann. 3. Item filius Lot, ex filia sua minore. Gen. c. 19. v. 35. a quo Ammonitae populi. Hesych. Α᾿μμὼν υἱσὶ, μεθ' ἡμῶν λαός. Ioseph. Iud. Ant.l. 1. c. 11. Torniel. A. C. 2138. n. 1.III.AMMONaliis Hammon, Iuppiter sub specie arietis cultus in Libya; sic dictus, quod sitienti Libero patri in Arabiae desertis, Iovemque imploranti apparuerit in forma arietis, terramque concutiens pedibus fontem ostenderit. Quamobrem templum illic aedificavit, Iovique Ammoni, h. e. arenario consecravit. Graeci ἀμμὸν arenam vocant. Quod innuere Dionysium censet Eustathius, dum ait:Καὶ τέμενος Λιβυκοῖο ςθεοῦ ψαμάθῳ ὑπὸ πολλῆ.Sed cum vocabulum illud origine Graecum non sit, sed ἴδιον παπ῾ Αἰγυπτίοις ὄνομα τοῦ Διὸς, teste Plutarchô l. de iside et Osiride, probabilius est, quod statuit Nic. Fullerus l. 2. Solem. (quem eundem cum Iove fuisse probat Macrob. Saturn. l. 1. c. 17. 18.) hôc nomine cultum; Is vero Ebraeis Hammah dicitur a calere, unde corniger Ammon fingebatur ad radios designandos a sole emicantes, sicut eadem vox Hebraica et radios, et cornua significat. Unde ridicule apud Vulgatum Interpretem, ubi de vultu Mosis splendente agitur, Et facies eius erat cornuta. Atque hinc Mosi cornua pictores vulgo attribuunt. Macrobio haec vox signisicat Solem cadentem, Saturn. l. 1. c. 21. Alii vero Ham filium Noe, cuius posteri Libyae cultores, Hammonis seu Ammonis nomine pro Deo hîc cultum censent, quod Vossio placet l. 1. de Theol. Gentili, c. 32. nec Fullero displicet, cum ab hoc Ham vel Cham Aegyptus terra Cham dicatur, Psal. 105. v. 23. et Χημἱαν in sacris Isidis vocatam Plutarchus testetur. Lucan. l. 9. v. 517.Quamvis Aethiopum polulis Arabumque beatisGentibus ac Indis unus sit Iuppiter Ammon.Vide Curt. l. 4. c. 7. Diodor. Sic. l. 17. et Arrian. l. 3. c. 2. Plin. l. 5. c. 5. 6. 29. et 37. etc. Strab. l. 1. et 17. Pausan. l. 3. Ovid. l. 15. Met. Peucerum in comm. de Divinat. gener. Huius meminêre Suidaset Aristophanes in Avibus. Strabonis aetate negligi iam coepit Ammonis Oraculum, ut indicat ipse l 11. Διόπερ καὶ τὸ εν Α῎μμωνι χεδόν τι εκλέλειπται χρηςτήριον, πρότερον δὲ ἐτετίμητο. Magis etiam neglectum tempore Plutarchi, uti satis liquet ex iis quae scripsit de Oraculorum defectu. Nempe quanto magis perrumperet lux Euangelii, tantô minus pretium erat tenebricosis daemoniorum oraculis. Itaque temporibus Theodosii senioris despicatui plane erat. Unde Prudentius:Nec responsa refert Libycis in gentibus Ammon.Qua de re vide plura, apud Anton. van Dalen Dissertat. I. de Oraculis p. 89. et seqq. nec non dissertat. II. p. 287. ubi de effigie eius, et p. 308. ubi de modo, quô illud responsa dedisse dicitur. Diximus ante, quosdam ab Aegyptiis Iovem Ammonem vocatum putâsse. Ita fere Herodot. in Euterpe: Α᾿μμοῦν γὰρ Αἰγύπτιοι καλέουσι τὸν Δία. Et Plut. in Iside. Ε῎τι δὲ τῶ πολλῶν νομιζόντων ἴδιον παῤ Αἰγυπτίοις ὀνομα τουΔιος εἰναι τὸν Α᾿μμοῦν, ὃ προάγοντες ἡμεῖς Α῎μμονα λέγομεν. Denique Hesych. Α᾿μμοῦς ὁ Ζεὺς. Α᾿ερςτοτέλης. Nec in Aegypto solum, sed et in Arabia et Africa universa notum fuisse nomen Ammonis, docent Arabiae fluvius Ammon. Plin. l. 6. c. 28. et Ammonium promontorium. Ptol. l. 6. c. 7. et Ammonii populi, Plin. ubi supra. In Africa proprie dicta Ammonis urbs ad Cinyphum fluv. Ptol. l. 4. c. 3. In insula Meroe delubrum Ammonis. Plin. l. 6. c. 29. In Marmarica urbs Ammonia, Strabo l. 17. quae vulgo Paraetonium. Denique regio Ammoniaca, ubi Ammonis oraculum totô orbe celeberrimum. Quid? quod universa Africa dicebatur Ammonis vel Ammonia ab Ammonis Dei nomine. Steph. Α᾿μμωνία ἡ μεσόγαιος Λιβύης, καὶ αὐτὴ δὲ πᾶσα ἡ Αιβύη οὕτως εκαλεῖτο ἀπὸ Α῎μμονος. Vide Hammon.IV.AMMONanachoreta, auriculam sibi abscidit, ne Episcopus fieret, sed frustra, Baron. A. C. 385. Vide Ammonius.V.AMMONit. Ammonis Templum, et Oraculum, Plin. Diod. loc. cit. et Solin. c. 30. Urbs Libyae inferioris in Cyrenaicae regione confinio, apud Garamantes, a Cyrene 400. mill. pass. in Austrum recedens. Canzaron di Mahoma nunc. Eius meminit Claudian. de laud. Stiliconis l. 1.Et velox Garamas: nec quamvis tristibus AmmonResponsis.Nunc in ruinis iacet.VI.AMMONpugil, de quo Ovid. Met. l. 5. Fabr. 1.Hinc gemini fratres, Broteasque, et caestibus AmmonInvicti. ---- ---- ----Item Tritonis filius, Rex Libyae, pater Dionysii, qui et Bacchus dicitur Diodor. Biblioth. Hist. l. 3. c. 68. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.